Pius IX.
Pontificatus
From Wikipedia
Pius IX ab aliis "Pastor Aeternus" vocatus ab eius diuturnissimo regno ex titulo cuiusdam decreti Concilii Vaticani I, ecclesiam rexit triginta uno annos, omnes papas praeter Sanctum Petrum excedens in annos regni. Ecclesiamgubernavit per annos magnarum turbationum: Die 24 Novembris 1848 Pius IX ab insurgentibus Romanis pressus inCaietam urbem fugit. Ab eo visa sunt Concilium Vaticanum Primum, terminum Statuum Papalium, et novam rerum politicarum ordinem. Anno 1850, Pius IX dioeceses Angliae Catholicae Ecclesiae post emendationem Ecclesiae saeculi XVI restituit.
Pro religionis augmento, catholicam doctrinam semper caute custodivit, declarans anno 1854 dogma Immaculatae Conceptionis Mariae. Etiam si suam aetatem bene intellexit et non omnes novae res ei odio fuerunt, saepe contra istius aetatis currentes se invenit, publicans anno 1864 cum encyclica epistula Quanta cura Syllabum Errorum qui plurima novas res condemnavit quas papa putabat contra Catholicam fidem esse.
Condidit varias institutiones ad ecclesiam promovendam, inter eas Pontificium Collegium Americae Septentrionalis ubi usque hodie nonnulli scholastici ex Civitatibus Foederatis Americae studia ad sacerdotium persequuntur. Romae ecclesias ornavit, ubique a catholica gente est amatus. Pius IX die 29 Iunii 1868 Concilium Vaticanum Primum (8 Decembris 1869 - 20 Octobris 1870) indixit. Sub eius auctoritate, Concilium Vaticanum I decreta publicavit de divina revelatione (Dei Filius), et de infallibilitate romani pontificis (Pastor Aeternus).
No hay comentarios:
Publicar un comentario